monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 2, 11
Tu ergo, fili hominis, non timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum. LXX: Et tu, fili hominis, non timeas eos, nec a facie eorum formides: quoniam insanient, et congregabuntur contra te in circuitu. Licet dura cervice sint, et corde indomabili, tamen mea sunt fortiora praecepta.